Vt sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,
facta est Euxini dura ter unda maris.
At mihi iam uideor patria procul esse tot annis,
Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.
Stare putes, adeo procedunt tempora tarde,
et peragit lentis passibus annus iter.
Nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert,
efficit angustos nec mihi bruma dies.
Scilicet in nobis rerum natura nouata est,
cumque meis curis omnia longa facit.
An peragunt solitos communia tempora motus,
stantque magis uitae tempora dura meae?
Quem tenet Euxini mendax cognomine litus,
et Scythici uere terra sinistra freti.
Innumerae circa gentes fera bella minantur,
quae sibi non rapto uiuere turpe putant.
Nil extra tutum est: tumulus defenditur aegre
moenibus exiguis ingenioque loci.
Cum minime credas, ut aues, densissimus hostis
aduolat, et praedam uix bene uisus agit.
Saepe intra muros clausis uenientia portis
per medias legimus noxia tela uias.
Est igitur rarus, rus qui colere audeat, isque
hac arat infelix, hac tenet arma manu.
Sub galea pastor iunctis pice cantat auenis,
proque lupo pauidae bella uerentur oues.
Vix ope castelli defendimur; et tamen intus
mixta facit Graecis barbara turba metum.
Quippe simul nobis habitat discrimine nullo
barbarus et tecti plus quoque parte tenet.
Quorum ut non timeas, possis odisse uidendo
pellibus et longa pectora tecta coma.
Hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe,
pro patrio cultu Persica braca tegit.
Exercent illi sociae commercia linguae:
per gestum res est significanda mihi.
Barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli,
et rident stolidi uerba Latina Getae;
meque palam de me tuto mala saepe loquuntur,
forsitan obiciunt exiliumque mihi.
utque fit, in me aliquid ficti, dicentibus illis
abnuerim quotiens annuerimque, putant.
Adde quod iniustum rigido ius dicitur ense,
dantur et in medio uulnera saepe foro.
O duram Lachesin, quae tam graue sidus habenti
fila dedit uitae non breuiora meae!
Quod patriae uultu uestroque caremus, amici,
atque hic in Scythicis gentibus esse queror:
utraque poena grauis. Merui tamen urbe carere,
non merui tali forsitan esse loco.
Quid loquor, a! Demens? Ipsam quoque perdere uitam,
Caesaris offenso numine. Dignus eram.