Ovid
Epistulae Ex Ponto II. I. Germanico
Huc quoque Caesarei peruenit fama triumphi,
languida quo fessi uix uenit aura Noti.
Nil fore dulce mihi Scythica regione putaui:
iam minus hic odio est quam fuit ante locus.
Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum 5
uidi fortunae uerba dedique meae.
Nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar,
uelle potest cuiuis haec tamen una dari.
Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,
tristitiam poni per sua festa iubent. 10
Denique, quod certus furor est audere fateri,
hac ego laetitia, si uetet ipse, fruar.
Iuppiter utilibus quotiens iuuat imbribus agros,
mixta tenax segeti crescere lappa solet.
Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba 15
numen et inuita saepe iuuamur ope.
Gaudia Caesareae mentis pro parte uirili
sunt mea: priuati nil habet illa domus.
Gratia, Fama, tibi per quam spectata triumphi
incluso mediis est mihi pompa Getis! 20
Indice te didici nuper uisenda coisse
innumeras gentes ad ducis ora sui,
quaeque capit uastis inmensum moenibus orbem,
hospitiis Romam uix habuisse locum.
Tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante 25
fuderit adsiduas nubilus auster aquas,
numine caelesti solem fulsisse serenum
cum populi uultu conueniente die
atque ita uictorem cum magnae uocis honore
bellica laudatis dona dedisse uiris 30
claraque sumpturum pictas insignia uestes
tura prius sanctis inposuisse focis
Iustitiamque sui caste placasse parentis,
illo quae templum pectore semper habet,
quaque ierit, felix adiectum plausibus omen 35
saxaque roratis erubuisse rosis;
protinus argento uersos imitantia muros
barbara cum pictis oppida lata uiris
fluminaque et montes et in altis proelia siluis
armaque cum telis in strue mixta sua 40
deque tropaeorum quod sol incenderet auro
aurea Romani tecta fuisse fori
totque tulisse duces captiuos addita collis
uincula paene hostis quot satis esse fuit.
Maxima pars horum uitam ueniamque tulerunt, 45
in quibus et belli summa caputque Bato.
Cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
cum uideam mitis hostibus esse deos?
Pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor
oppida sub titulo nominis isse tui 50
atque ea te contra nec muri mole nec armis
nec satis ingenio tuta fuisse loci.
Di tibi dent annos! A te nam cetera sumes,
sint modo uirtuti tempora longa tuae.
Quod precor eueniet—sunt quaedam oracula uatum—, 55
nam deus optanti prospera signa dedit.
Te quoque uictorem Tarpeias scandere in arces
laeta coronatis Roma uidebit equis
maturosque pater nati spectabit honores
gaudia percipiens quae dedit ipse suis. 60
Iam nunc haec a me, iuuenum belloque togaque
maxime, dicta tibi uaticinante nota.
Hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
sufficiet nostris si modo uita malis,
inbuero Scythicas si non prius ipse sagittas 65
abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
Quae si me saluo dabitur tua laurea templis,
omina bis dices uera fuisse mea.